monumenta.ch > Cassiodorus > 41 > bmv294.13 > 139 > sectio > ad Timotheum I, 6 > 72 > AURELIANUS XXIX. > sectio > 7 > 28 > HELVIUS PERTINAX XVI. > 21 > 61 > 31 > 8 > 47 > 65 > 6 > sectio > 54 > 25 > 9 > A > SEVERUS XVII. > Iacobi, 5 > 11 > sectio > C. CALIGULA IV. > 2 > 33 > 98 > 103 > CLAUDIUS V. > 99
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCVIII <<<     >>> in Psalmum C

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCIX

1 Psalmus in confessione.
2 Cum frequenter in psalmis posita sit pro rerum opportunitate confessio, hic tamen in titulo singulariter probatur ascripta: revera, quia totus hic psalmus ad utrasque pertinet confessiones. Una est quando peccata nostra deplorantes [ed., depromentes], culpabiles nos reosque profitemur, et misericordiam Domini concedendam nobis piis fletibus exoramus. Altera, cum sive nobis beneficia collata laudamus, sive aliis praestita cum magna exsultatione veneramur. Confessio enim quasi confatio dicitur, sive poenitentia, sive laus multorum ore celebrata; quae ideo sic dicitur, ut ad plurimos pertinere monstretur.
3 Divisio psalmi.
4 In prima parte psalmi propheta commonet universitatem, ut Dominum debeat sub magna iucunditate laudare, quia tanti Domini triste non decet servitium. Et ne semper hoc genere confessionis utendum crederet Christianus, secunda parte dicit, ut malorum nostrorum delicta poenitentes, indulgentiae ipsius portas intrare mereamur, quia misericordia eius permanet in aeternum.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Iubilate Deo, omnis terra. Sollicitus propheta de populo fideli, ne se putaret sub anxietate tristitiae Christo Domino serviturum, primum a iubilatione coepit, quia ipsa est iusti perfecta devotio Domino sub mentis iucunditate famulari, sicut et Apostolus monet: Semper gaudete, sine intermissione orate, in omnibus gratias agite [I Thess. V, 16, 17, 18]. Et ne quis se minime crederet evocatum, addidit, omnis terra; ut ipse inter homines non videatur existere, qui hanc vocem detrectat audire. Iubilatio est enim (sicut saepe diximus) magno mentis gaudio commoveri, non tamen in articulata verba prorumpere. Nam quod dixit, iubilate, et subiunxit, omnis terra, frequenter et per casus nominum discrepantes, magnos indicat sensus. Nam cum terra singulari numero denuntietur, iubilate dicit, quod ad pluralem numerum certum est pertinere; ut hanc terram ad homines, non ad tellurem aestimares esse referendam, quod allegorice constat intelligi. Allegoria est enim figura aliud dicens, et aliud significans.
7 (Vers. 2.) Servite Domino in laetitia; intrate in conspectu eius in exsultatione. Licet servitia Domini diversis videantur officiis expediri, ut sunt ordines ecclesiastici, monasteria fidelium, eremitae solitarii, laici devoti; omnia tamen ad ista tria verba proprie referuntur, ut Domino sub laetitia serviatur, non in murmuratione aut amaritudine mentis, sicut factum est in deserto, quando contra Dominum Iudaicus populus murmuravit. Sed ista laetitia utique charitas est, quae (sicut dicit Apostolus) non inflatur, non agit perperam, non est ambitiosa [I Cor. XIII, 5], et reliqua quae hanc virtutem egregiam mirabili narratione describunt. Quapropter illi sub laetitia Domino serviunt qui eum supra cuncta diligunt, et invicem se fraterna charitate respiciunt. O libera servitus! o servitium supra cunctas dominationes eximium, quibus talis laetitia tribuitur, qualis in regnorum gloria non habetur! Sed istam laetitiam quae in hoc mundo praecipitur, vide quale praemium subsequatur. Dicit enim: Intrate in conspectu eius in exsultatione. Multo difficilius, multo praestantius est ante tanti iudicis gaudere conspectum, ubi sic convenire conscientia commonetur, ut gaudia tunc sumat humilitatis, quando superbis omnibus probatur esse terribilis.
8 (Vers. 3.) Scitote quod [ms. A., quoniam] Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos: nos autem populus eius, et oves pascuae eius. In capite versus huius contra perfidiam loquitur Iudaeorum, qui Dominum Salvatorem non putando Deum, in Creatorem suum manus iniicere praesumpserunt. Scitote, dixit, intelligite, quod iste Dominus quem Dei Filium minime credidistis, ipse est Deus qui fecit coelum et terram, qui nos quoque ad suam imaginem similitudinemque plasmavit. Et ne putarent humanam creationem patrum semini esse deputandam, adiecit, et non ipsi nos. Nam quamvis nativitati nostrae ministerium praebeat carnalis operatio, tamen ille in hunc mundum nos probatur adducere, qui cuncta facit ad existentiam pervenire. Sequitur, nos autem populus eius, et oves pascuae eius. Venit ad populum fidelem per comparationes pulcherrimas, quid sit ostendens. Oves, quia simplices sunt, et ipse earum pastor est verus. Pascua eius, id est divinarum Scripturarum copiosa et dulcis epulatio. Ipsa sunt pascua quibus fidelis anima saginatur, et ad futurae beatitudinis amoena perducitur. Sic istis tribus versibus complexus est quid agere, quid credere, quid intelligere debeat Christianus.
9 (Vers. 4.) Intrate portas eius in confessionem, atria eius in hymnis confessionum. Laudate nomen eius. Venit ad secundam partem, ut quia superius dixerat in Domini laudibus esse iubilandum, nunc doceret quemadmodum illi unusquisque debeat confiteri. Portae Domini sunt humilis poenitentia, baptismum sacrum, charitas sancta, eleemosynae, misericordia, caeteraque mandata, per quae ad eius possumus pervenire conspectum. Hortatur ergo propheta ut per hanc humilitatis confessionem, primo ianuas misericordiae Domini intrare debeamus: ne nos extra ovilia saevientis lupi possit rapacitas invenire. Adiecit, atria eius in hymnis confessionum. Atria eius, et hic subaudis, intrate. Significat enim prophetas, evangelistas, et quicunque (Domino aspirante) docuerunt. Dicta enim illorum Domini constat esse palatia, quando ipse in eis invenitur, si devota mente perquiritur. Sed ut hanc confessionem divideres a priore, posuit, in hymnis, qualis fuit illa Domini Salvatoris cum dixit: Confitebor tibi, Pater Domine coeli et terrae [Matth. XI, 25]. Non enim pro suis peccatis aliquid confessus est, sed laudes Patri sincera dilectione persolvit. Congruus enim ordo servatus est, quia dum illa prius offertur, ista iam secura subsequitur. Addidit, laudate nomen eius; ubi ponenda subdistinctio est, quia sequenti versui constat esse iungendum.
10 (Vers. 5.) Quoniam suavis est Dominus, in aeternum misericordia eius, et usque in saeculum saeculi veritas eius. Ne quis se putaret laudando fatigari, aut continuo labore flaccescere, causam reddidit quare praedicandum est nomen eius; id est, quoniam suavis est Dominus. Quando enim provenit in suavitate defectus, aut potest animus expleri, ubi semper proficit appetitus? Delectatio ista nescit habere fastidium, ubi sic mens consolata reficitur, ut nullatenus tamen eius desideria deponantur. Et ne suavitatem, quam dixit, crederes esse temporalem, in aeternum dicit eius misericordiam permanere, quia cum semel praestiterit futura bona, ab ipso tamen perpetue servantur illaesa. Adiecit, et usque in saeculum saeculi veritas eius. Saeculum saeculi, et istud significat quod nunc agitur, et illud quod credimus esse venturum: quoniam et hic est veritas Domini, sicut legitur: Veritas de terra orta est [Psal. LXXXIV, 12], et in illo saeculo, ubi promissionum eius dona complentur, et ipse cum sanctis suis gloriosa perennitate regnabit.
11 Conclusio psalmi.
12 Mirabiliter hic psalmus utrasque nos confessiones edocuit, ut et alacres Domino iubilemus, et peccatorum nostrorum vulnera sine intermissione plangamus. In hoc enim mundo utrumque necessarium est, ut nec in tristitia desperet Dei servus, nec iterum animus eius prosperis reddatur elatus. Nam sicut sanitas hominis humorum pace consistit, ita perfectus est Christianus qui fuerit inter harum rerum vicissitudinem immobiliter temperatus. Suscipiamus ergo alacri mente quae dicta sunt. Qualis enim sit ista deploratio ex hoc datur intelligi, ut in ea praecipiatur Dominus esse laudandus; merito, quia inde provectus evenit, non reatus; non poena, sed praemia; non deformis servitus, sed pulchra libertas.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCVIII <<<     >>> in Psalmum C
monumenta.ch > Cassiodorus > 41 > bmv294.13 > 139 > sectio > ad Timotheum I, 6 > 72 > AURELIANUS XXIX. > sectio > 7 > 28 > HELVIUS PERTINAX XVI. > 21 > 61 > 31 > 8 > 47 > 65 > 6 > sectio > 54 > 25 > 9 > A > SEVERUS XVII. > Iacobi, 5 > 11 > sectio > C. CALIGULA IV. > 2 > 33 > 98 > 103 > CLAUDIUS V. > 99